I'll let Toni know to answer your post when she wakes up.
Theognome
Toni knows Latin? Hey, does that mean she's a Liber Proverbiorum XXXI Mulierem?
10*Mulierem fortem quis inveniet*?
procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11*Confidit in ea cor viri sui,
et spoliis non indigebit.
12*Reddet ei bonum, et non malum,
omnibus diebus vitæ suæ.
13*Quæsivit lanam et linum,
et operata est consilia manuum suarum.
14*Facta est quasi navis institoris,
de longe portans panem suum.
15*Et de nocte surrexit,
deditque prædam domesticis suis,
et cibaria ancillis suis.
16*Consideravit agrum, et emit eum*;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17*Accinxit fortitudine lumbos suos,
et roboravit brachium suum.
18*Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus*;
non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19*Manum suam misit ad fortia,
et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20*Manum suam aperuit inopi,
et palmas suas extendit ad pauperem.
21*Non timebit domui suæ a frigoribus nivis*;
omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22*Stragulatam vestem fecit sibi*;
byssus et purpura indumentum ejus.
23*Nobilis in portis vir ejus,
quando sederit cum senatoribus terræ.
24*Sindonem fecit, et vendidit,
et cingulum tradidit Chananæo.
25*Fortitudo et decor indumentum ejus,
et ridebit in die novissimo.
26*Os suum aperuit sapientiæ,
et lex clementiæ in lingua ejus.
27*Consideravit semitas domus suæ,
et panem otiosa non comedit.
28*Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt*;
vir ejus, et laudavit eam.
29*Multæ filiæ congregaverunt divitias*;
tu supergressa es universas.
30*Fallax gratia, et vana est pulchritudo*:
mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31*Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera ejus.
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam., Ed. electronica (Bellingham, WA: Logos Research Systems, Inc., 2005), Pr 31:10-31.